Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Att.14 Nep. Att.15 () >>Nep. Att.16

ch. 15 Att.15.1 Mendacium neque dicebat neque pati poterat. itaque eius comitas non sine severitate erat neque gravitas sine facilitate, ut difficile esset intellectu, utrum eum amici magis vererentur an amarent. quidquid rogabatur, religiose promittebat, quod non liberales, sed leves arbitrabatur polliceri quod praestare non possent.

Att.15.2 idem in tenendo, quod semel annuisset, tanta erat cura, ut non mandatam, sed suam rem videretur agere. numquam suscepti negotii eum pertaesum est: suam enim existimationem in ea re agi putabat, qua nihil habebat carius.

Att.15.3 quo fiebat ut omnia Ciceronum, M. Catonis, Q. Hortensii, A. Torquati, multorum praeterea equitum Romanorum negotia procuraret. ex quo iudicari potest non inertia, sed iudicio fugisse rei publicae procurationem.



Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Att.14 Nep. Att.15 () >>Nep. Att.16

Powered by PhiloLogic